cum quidam sacerdos, nomine Terrius Iones, nuntiavisset se Alcoranum a.d. iii Idus Septembres anno MMX incendere velle, administratio Americana, verita ne milites Americani in terris alienis laederentur, eum multum oravit ut consilia relinqueret. itaque tandem sic fecit.
Sacerdos Terrius Iones se ad Alcorani iudicium se parat. |
eventus de industria in Civitatibus Confoederatis non animadversus est, si forte fines ponerentur, sed haud multum secretum in tempore situum interretialium manet. duobus diebus, in Indo-Bactria Bactriaque nuntiatum est, ubi patriarum imperatores, Ione denuntiato, acta late monstraverunt. Kalendis Aprilibus, Afgani incensi furore ita arserunt ut duodecim in urbe septentrionali, Mazar-i-Sharif nomine, necaverint. postero die, pyrobolatoribus mortis voluntariae, vestem feminam gerentibus, praetorium Occidentalem in Kabul aggressis, turbae in Kandahar iterum duodecim trucidaverunt.
(hic- id quod videndum est- quinque plures mortui quam in mense Septembri anno MMX sunt, ubi undeviginti necati sunt Ione solum minante se Alcoranum incensurum esse).
utrum Ionem an Islamistas volentes efficere leges religionis Islamicae quam plenissime asperrimeque culpare debemus?
Iones- id quod non mirum est- necibus 'criminibus' vocatis, affirmavit nobis patrias et gentes et excusationes omnes quibus pro actis terroristis uterentur culpandas esse.
Obama autem dixit incendere Alcoranum actum 'intolerantiae odique maximi' esse, sed responsa violenta 'inhonesta lamentabiliaque'. plerique tamen senatores Ionem culpaverunt:
- Harrius Reid, dux plerorumque senatorum (Democraticus Nevadae) dixit se cogitaturum esse inferre legem quae damnaret incendere Alcoranum.
- Ricardus I. Durbin (Democraticus Illinoesiae) ratus est hunc sacerdotem acto celebritatis cum Alcorano in periculum vitas militum nostrorum, cives huius patriae, multos insontes iacere.
- senator Lindsey Graham (Republicanus Carolinae Australis) dixit se velle cognoscere quem ad modum ab hominibus rationem resposceret. praeterea orationem liberam optimum vocavit: sed nos in bello esse (si vis affirmationem Graham Annam Barnhardt reprehendentem legere, vide hoc).
- dux concili intelligentiae domesticae, nomine Michaelus Rogers (Republicanus Michiganiae), omnes Americanos rogavit ut memores essent esse omnium civium efficere ut milites domum incolumes redirent.
Afgani prope Kabul effigiem Sacerdotis Terii Ionis incendunt. |
pauci duces Americani et non-Islamistae et musulmani consenserunt. M. Zuhdi Iasser Fori Americani Islamici Democratiae in Arizona ob neces duces extremistas qui Alcorano incendendo excusatione violentiae uterentur culpavit. et quidam sacerdos meschitae Ahmadiiae in California, nomine Shamshad Nasir, affirmavit societatem suam necem pro religione undique, etiam pro scriptis sanctissimis factam, spernere.
ut mense Septembri ultimo scripsi, cum Iones minatus esset se Alcoranum incensurum, violentia e lege Islamica venit, quae poscit ut religio Islamica- potissimum Alcoranus- iure praecipuo praedita sit. cui, in Occidente ex anno MCMLXLIX affirmato, cum Sacerdos Khomeini iudicium de Salmano Rushdie ob libellum nomine 'Versus Luciferi' daret, non indulgendum est. nam religio Islamica est una inter multas, nulla ad statum meliorem affirmatione. negare quidem supremacismum Islamicum forsitan sit impedimentum religionis emendandae maximum.
actum Ionis, quamvis turpe, neque contra leges neque violentum est. non est noxius quadraginta trium mortium, sed ideologia barbarica Islamismi. quando, hoc manifestissimo viso, homines reipublicae Americani libertatem civium Americanorum defendent? iudicare religionem Islamicam, seu bene seu male, est ius reipublicae. quod quidem iudicare multa prudentia pro humanitate faciendum est.