multi de excidio Muammar al-Gaddafi, qui maximo odio turpissimusque erat, militibus rebellibus Tripolim progredientibus, celebraturi sunt. sed ego non celebro. nunc exponam quam ob rem non celebrem.
NATO, cum non satis cogitaret quibus subveniret, tamen arma mense Martio sumpsit. hodie nescimus qui sint. fieri potest ut islamistae se inter optimum quemque celent et exspectent dum impetum faciant. quod in Persia anno MCMLXXIX accidit, nam islamistae neque copias neque consilia patefaciebant dum rex vero aboleretur. si haec in Libya nunc accidunt, sequitur ut al-Gaddafi, homo nequissimus, quam qui adveniunt et plebi Libycae et Occidenti maiori bono sit.
spero me erraturum esse rebellesque modicos liberalesque futuros esse. ego autem timeo ne dictatura terribilis a militibus factionis orbis terrarum ideologicae deleatur. vereor etiam ne copiae Occidentales patriae hostes humanitatis pessimos praeficiant.