illi nostrum contra legem islamicam argumentantes aliquando rogantur: cur quaestionem, ut societas occidentalis multum abhinc tempus legem Iudaeam accomodavit, creat? quod quidem argumentantibus legem islamicam partem accipi resolutionis rixae Ontarii anno MMV unum praecipuorum disputatorum.
respondere autem est facile, nam magna est diversitas: religio islamica, haud religio Iudaea, discipulos facere conatur. islamistae, solis Iudaeis religiosis lege Iudaea vivere volentibus, omnes lege islamica regi volunt.
duo quidem recentissima britannica innatum legis islamicae imperialismum demonstrant.
quorum primum de Queens Care Centre, domo senum die curam in oppido carbonis Maltby, quod quadraginta milia passuum a Manchester abest, praebenti, est. nunc, apud Daily Telegraph,nemo, e triginta et septem adiutoribus aut quadraginta habitantibus, musulmanus est. tamen dominus, ex anno CMMXCIV, nomine Zulfikar Ali Khan, cum gerentes dicant se credita religionis culturaeque habitantium colere, hoc anno carnem animalium e lege islamica necatorum sua sponte emere constituit.
quod, decretum clam factum, fecit ut habitantes cenas porcinae consumere nec diutius possent. hac mutatione erat multa ira. quod familiaris unius 'dedecus' vocavit: senes, qui domi sunt, meliora morituros merere. odiosum esse habitantes cibo ob voluntatem homunculi amato privari. unus ex adiutoribus praeterea opinatus est nefas esse quod aliquis credita religiosa culturaliaque hoc modo imponeret.
sed Khan, de decreto interrogatus, debile respondit se hanc carnem causa adiutorum musulmanorum haud existentium iubere. tum decretum remutavit: se omnes carnes iussuros. etiam consensit credita religiosa imponi non debere. quod autem non persuasit pristino adiutori, qui suspicatus est Khan solam carnem islamicam praebere velle, sed repensandum controversia esse.
secundum exemplum legem islamicam imponendi e parte Anglaterrae, inter occasum solis et meridiem spectanti, venit. copiae enim securitatis Avon et Somerset, quae urbes Bristol Aquarumque Sulis zonasque vicinas custodiunt, legationibus muliebribus hiyabes nuper praebuit. quae, voluntate distributae globorum duorum islamicorum, tredecim libras quisque stantes, habent copiarum signum.
quod nunc non novum: copiae enim securitatis Londinii sic anno MMI fecerunt. tum idem facere aliae, saltem una copia ignis, etiam apparatus taberna Ikea. id autem insigne est hiyabes Avon et Somerset non solum legationibus musulmanis religiosis, sed etiam legationibus non-musulmanis, potissimum in mescitam ingredientibus, cogitatas.
sed cuidam Rashad Azami societatis islamicae Aquarum Sulis multum placet quod copiae instituerunt. una e septem legationibus non-musulmanis, nomine Jackie Roberts, quae adiutor principis est, dicit hiyabem suam acceptam 'additionem vestibus copiarum optimam', quae a multis legationum excipiatur.
'dhimmitudo' quidem a Bat Yeor inventa ut obsequium erga legem islamicam non-musulmanorum describeret. itaque studium Jackie Roberts 'dhimmitudinem futuram' vocare possumus.
'procaces hiyabis' (ut eos vocat David J. Rusin Islamist Watch), qui muliebres non-musulmanas hiyabem gerere cogunt, sunt solum una imponendae legis islamicae pars. nam alii islamistae id agunt ut controversiam irreprehensam Mohometi, Alcorani, institutionum islamistarum, terroristis favendi impediant; alii ut ludos vectigalibus gestos, valetudinaria, carceres, etiam taxicabes, piscinas municipales e lege islamica agere cogant. quae non semper bene gestae vulgo rapide vitam occidentalem, potissimum britannicam, mutant.
nunc de porcina iterum loquam: et religio islamica et Iudaea carnem surum prohibent. quo igitur comparationem rectam patefacientemque videre possumus. denique, cum Iudaei accipiant non-Iudaeos porcinam consumere, musulmani, offensi, impedire conantur. quod, denique, explicat quare accommodationes occidentales legis Iudaeae ad rem de lege islamica non spectent. hoc explicat etiam quare legi islamicae rationi rei publicae gerendae resistere debeamus.