Nonis Augusti adiutor Obamae, nomine Johannes O. Brennan, Salutis Nationalis Contraterrorismique causa, errores et praesentes et futuros administrationis describentem commode orationem, nomine 'Consilium Novum ut Americanos tueamur', habuit.
cui in principio, in Studiorum Peritorum Internationaliumque Foro habita, est mira sententia. quidem verbum 'adulans' in mentem venit quod nonaginta e MMMMM verbis sequentia invocant: 'Praesidens Obama'aut 'ille' aut 'suus' aut 'praesidens'. ille quoque paene omnem cogitationem aut consilium oratione sapientiae 'Unius' adscribit. haec schola adulans nortecoreani praetoris Ducem Carum laudantis similis est.
diserta non meliora. nam potissimum nos rogat Brennan ut terroristos placemus: 'nobis, quamquam consiliis terroristorum non legitimis reclamitatis obsistimus, necessitates questusque gentis, pro qua terroristi dicunt se pugnare, agnoscendi tractandique sunt.' sed pro quibus necessitatibus questibusque (miror) pensat Al-Kaedam pugnare?
tum duas minas notat: altera est 'Al-Kaeda sociique', altera 'extremismus violentus'. illa tamen, aperte, huius congeries est. hic error basicus enodationi nocet omni.
aspernatur praeterea inter religionem quamvis relationem islamicam et terrorismum: 'uti verbo legitimo 'jihade', quae significat se expiare aut stipendium metae moralis causa sanctum, in periculum adducit ut terroristis legitimia religiosa detur avide quaerentibus sed haudquaquam merentibus. sed fieri peius facere potest ut notio muniatur Civitates Confoederatas religioni islamicae bellum inferre.'
quod notionem regurgitat religionis islamicae novarum rerum studiosae, quae (apud centurionem Josephum C. Myers ludi americani militum imperiique aeris) sit 'pars stipendii periti mendacisque negantisque decipientisque' a fraternitate musulmana explanati. quod, monstratum a Roberto Spencer anno MMVII falsum, inter jihadem bonam jihademque malam distinguens, negat esse inter religionem islamicam terrorismumque relationem.
quidem est interpretatio decipiens eo consilio ut, non-musulmanis perturbatis, islamistis tempus nanciscatur. administratio George W. Bush, cum multi essent errores, dolo non succumbuit. tamen Brennan nos certiores facit praesidentem consilia americana ob hanc basem capere.
orationi ipsi multa stultitiae signa. quo modo, cum cognoscamus Obamam arma nuclearia, a terroristis possessa, saluti universae minas inmediatissimas extremissimasque esse, respondet? vero tribus debilibus et paene alienis consiliis respondet: 'potissimum id agere ut sit regimen fortius universae non-proliferationis, operam internationalem dare ut materiem mundi nuclearem vulnerabilem custodiamus…et congregationem universam nuclearem hic habere.'
nec Brennan bene putare potest. hic unum exemplum, citationem longam necesitans:
'egestas violentiam terrorismumque non causat, inopia educationis terrorismum non causat. autem, cum non possimus caedes innocentium excusare, non possumus negare, cum liberis nulla educationis spes sit, cum iuvenibus nulla laboris spes sit, cum sentiant se procul mundo moderno abesse, cum administrationes non praebeant ut necessitatibus gentis basicis satisfaciant, tum personas facilius in rabiem violentiae mortisque labi.'
summarium: egestas carereque educatione terrorismum non causat, sed inopia educationis laborisque facit ut personae in rabiem violentiae mortisque labantur. num est discrepantia? utinam Casa Blanca stultitiam enodationem non accipiat!
praeterea spectemus verba sua, cum administrationes non praebeant ut necessitatibus gentis basicis satisfaciant, tum personas facilius in rabiem violentiae mortisque labi, nam sunt duo errores clarissimi. sumit enim fictionem socialistam administrationes necessitates basicas praebere. minime! omnes quidem administrationes, praeter paucas rebus divites, foro praebenti, solum tuentes res legis oferunt.
omne et huius studium invenit esse nullam inter anxietatem suam (ob egestatem, inopiam educationis, inopiam laboris) relationem et religionis islamicae novarum rerum studiosae amorem. ingentes quidem divitiarum translationes, quae in Medium Orientem ex anno CMMLXX translatae sunt, ortum religionis islamicae novarum rerum studiosae adiuverunt. huic igitur administrationi consilia, base mendaciorum capta, sunt.
ubi, ut ferunt, est supervisio adultorum? si administratio consiliis inaptis a Brennan descriptis usa erit, erit americanis, rebus americanis, sociis americanis periculum. quorum pessimi eventus mox apparebunt.