Avigdor Lieberman minister rerum externarum Israelis heri factus est. orationem primam, quam nuntii dicunt audientes distorquentes, versantes, stupefactos fecisse, habuit ut consecrationem celebraret. BBC quidem, exempli causa, nos certiores facit verba eius Tzipi Livni ita adduxisse ut interrumperet legatique modo incommodo se moverent.
Avigdor Lieberman |
ordo mundi: ordo Vestphaliae civitatum, re moderna, quae civitates, semi-civitates et copias internationales nullae rationis includit (Al-Kaeda, exempli causa, an fortasse Persia), substitutus, mortuus est.
necessitates mundi: mutandae sunt. mundo libero necesse est conari superare nationes, copias, res extremas quae "eum violare conantur". quaestiones verae e Indo-Bactria, Bactria, Persia et Mesopotamia, neque armis inter incolas Israelis Palaestinaeque, egrediuntur.
Aegyptus: Lieberman, cum caput Aegypti "vim stabilitatem in rebus regionis (forsitan etiam ultra) ferentem" laudet, tamen administrationem Mubaraki certiorem facit se eo, nisi res simillima Hierosolymam veniat, non iturum esse.
verbum "pacem" dictitare: Lieberman administrationes Israelis temporum antiquorum multum reprehensit: "cum verbum "pacem" vicies per diem dicamus, pax propius non feretur."
onus pacis: "ego vidi," inquit,"omnia consilia tam benigne ab Ehud Olmert facta, sed nullum eventum vidi." nunc, res mutata est, nam alteri, quoniam etiam auctor pacis esse debet, plura facienda sunt.
tabula viae: est monstrum mirabilissimum Lieberman tabulae viae, quae res callida MMIII erat, vehementer olim dictae nunc favere. cui eo tempore obsistebat sed, ut dicit, "documentum solum a concilio salutis illisque penes quos summa rerum est probatum" est. quod decretum obligans vocat quod administrationi efficiendum est. dicit autem administrationi non necesse esse foedera Annapolis, quae neque Knesset neque illi penes quos summa rerum est numquam confirmassent, efficere.
tabulam viae efficere: Lieberman apud tabulam viae, etiam sub-documenta Tenet Zinnique, diligenter agere vult. tum venit unum e dictis maximi momenti. ita locutus est:
"numquam consentiam nos omnes condiciones (credo esse quadraginta octo), potissimumque ultimam, quae de negotiis foederis permanentis sit, efficere debere. minime. concessiones nihil non efficiunt. in re diligentissime stabimus. condiciones primae secundaeque tertiaeque quartaeque, quae de globis terroris delendis, de administratione bona efficienda, de republica auctoritatis palaestinae profunde mutanda, sunt, efficiemus. apud quas diligenter sic faciemus. cum nobis necesse sit efficere id quod petit ut faciamus, alteri faciendum est. modo completo documentum efficere debent."
error concessiones faciendi: videt non solum ingentia et benignissima consilia administrationum Olmert Sharonque adnotata pacem non tulisse, sed etiam, concessionibus datis, Israelem, sicut in consilio Durban MMI, magis separatum factum esse. tum sequitur secundum dictum grande. ita locutus est:
"praeterea ante oculos gentis minus atque minus populares fimus. nonne nemo est qui credit concessiones, dicere semel atque iterum "ad concedendum paratus sum", et verbo "pace" uti quidquam adducturum esse? minime: quae plus hortandi bellorumque ferent. Si vis pacem, para bellum".
vires Israelis: Lieberman fortitudine forti hortanda concludit. "quando Israel," rogavit,"opinionis publicae per mundum fortissimus erat? post bellum sex dierum, non post foedera Oslo prima, secunda, tertia, quarta."
nunc mea dicta:
I. cum Liberman nonnihil dubitaverim adhucque dubitem, haec oratio facit ut optime inceperit. ne diutius teneam, nuntiavit Israelem regressum.
II. cum tabulae viae nomine completo "tabula viae efficiendis ut sit solutio duarum civitatum permanens ut arma inter incolas Israelis Palaestinaeque terminarentur", confiteor me nuntiis dicentibus Lieberman solutionem duarum civitatum terminatam esse decrevisse confusum esse (sicut nuntius in "rebus Angelopolis" nomine "minister externus negat Israeli solutionem duarum civitatum sequendam esse").
III. est multa ironia quod Lieberman tabulae viae, quamquam illo tempore damnaverunt ille et alii opinionis eius, nunc favet. ut disputationem optimam illo tempore originum, quaestionum, significationum, habeas, vide disputationem a Daniel Mandel, "discordia quattuor partium: tabulae pacis".