nuper quattuor de contione sexta generali Fatah, quae in Bethlehem a.d.ii. Nonas Augustas ad a.d.v Idus Augustas accidit, observavi:
quidem duces Fatah, Palaestinis placere palam conati, Vashingtonem Hierosolymamque ignoraverunt. hic quaedam exempla sunt ut probem:
- principio (ut refert Spectare Prelum Palaestinum), 'duces Fatah magno clamore, cum antiquus primer minister, nomine Abu Alaa, duos terroristas, quae oppugnationem terroristam per historiam Israelis commiserant, martyres fortes vocasset, responderunt.'
- Ahmed Tibi, socius senatus Israelis, incolis Israelis intra fines anni CMMIL habitantibus 'colonis' vocatis, affirmavit ei primo, qui ultimo venisset, discendendum esse.
- Jibril Rajoub nuntiavit resistere (id est terrorismus) partem rationis belli fuisse esseque.
- Zakaria Zubeidi Palaestinos monuit ut se expedirent si Israel bellum, non pacem, vellet.
'Fatah et', inquit Khaled Abu Toameh,'Palaestinis et mundo nuntiat se ad ullam negotii emendationisve formam non paratum adhuc esse.' puto Mahmoud Abbas colegasque sentire Hierosylymae, quod Vashingtoni persuaserint, postulatis Obamae dedendum esse.
quidam fautores antiqui Fatah negotia Asloae reliquerunt. exempli causa, in memoriam revocat David Schenker Sodalitatis Vashingtonis Rerum Orientis Medii dicta moderata singulorum, sicut Rafik Natsheh, qui, antea negotiis pacis favens, reconciliationem concordiae cum Israele quaesivit. ante tamen hanc contionem, affirmavit se non existimare Israelem existere debere. itaque concludit sedecim post annis Foedera Asloae- clamoribus mortis iteratis- dicta Natsheh finem illorum negotiorum pacis demonstrare.
clades sola sodalitates Palaestinas mutabit. nam Auctoritas Palaestina, Globus Liberationis Palaestinae, Fatah, quamquam multa, quorum quaedam disertissima, promittunt, tamen adhuc Israelem civitatem Iudaeam delere volunt. est id quod vulgo Palaestini, potius quam duces Arabi an Palaestini, poscunt. quod catino cladis amaro solum relinquent.
fabulae preli orthodoxi paulatim aegrescunt. ita lapsae sunt ut de quibusdam saepe simpliciter vera non dicat prelum legati. cum Fatah moderatum putet, sic dicit. vide David Bedein JTAM culpantem, CAMERAM Prelum Associatum culpantem, Noam Pollacem Prelum Novi Eboraci culpantem. ut relationes fidas videas, MEMROS, GLORIAM, INSS videre debes.