quid de nikabibus burkisque nuntiem?
quae vestes, ut admoneam, causa pudicitiae musulmanarum sunt ; nam, cum nikabs omnia praeter oculos occultet, burka omne os occultat. duos quidem abhinc annos, per scripta nomine 'Prohibe Burkam Nikabemque', monstravi quem ad modum minas sceleris terrorismique creent.
quae ita adhuc sunt ?
scelus : Nabataea monstrat quem ad modum nikabes burkaeque vestes iniustae esse possint : exempli causa, nuntiatur quinquaginta personas CLXX scelera vestibus islamicis duobus annis, aut unum quoque quarto die, admisisse. quod fecit ut quidam Nabataei senatores rogent ut has vestes capitis circumscribant aut etiam prohibeant.
quidem nulla alia patria paene tot huius modi scelera refert, sed Philadelphiae, capitis Pensylvaniae, sedecim annorum MMVII MMVIIIque mensibus multa latrocinia (tribus mensis publicis et uno officio 'real-estate' expilato, etiam uno e vigilibus necato) est videre.
leges Argentariae Civium Cantabrigiae, Massachusettae |
sed sunt alia scelera : alii latrones Europae Orientalis, vestes capitis islamicas gerentes, maleficia admiserunt, alii armati, burkis purpureis, Mensam Publicam Gentis Hiddenite Carolinae Septentrionis expilavere. etiam homo, qui cepit Elizabetham Callidam Urbis Lacus Salis, quattuordecim annos natam, eam coegit vestem sicut nikabem, quae novem menses celavit, gerere.
ut respondeant, argentariae, globi usurae, tabernae gemmarum, ludi circumscribunt quo vadat persona occultata. exempli causa, globus federalis usurae Carolinae, Cherryville Carolinae Septentrionis sita, prope Hiddenite, facit ut qui petasos aut specula solis aut hoods gerit ad numeratorem separatum, actis salutis praecipuis effectis, eat.
terrorismus : quod Talibanus causa terrorismi (saepe terrorismi mortis voluntariae) burkis utitur, Bactria est media mundi pars huius. nam bis personae auctoritatis magnae egerunt priusquam pyrobolatores mortis voluntariae futuri (alter homo russicus, musulmanus factus, qui in autocineto Paktiae D kilogramas explosivorum habebat, altera femina Bactriae Jalalabade explosivum celans), sic se necarent.
miles Bactriae burkam, qua quidam vir Talibani, pyrobolator mortis voluntariae usus est ut aedificia administrationis Paktiae oppugnaret. |
- imperator Talibani, nomine Haji Yakub, e casa in provincia Ghaznorum effugere conatus, copias Americanas aggressus, burkam gerens necatus.
- miles Talibani, nomine Mullah Khalid, vigiles in foro frequenti provinciae Farah aggressus, XII personas (VII vigiles, V cives) trucidavit.
- pyrobolator mortis voluntariae, in provincia Helmandis, militem britannicum, qui linguam Bactriae locutus est, occidit. cuius postea caput telo feritur.
- fere quindecim pyrobolatores mortis voluntariae, burkis, vestibus mortis voluntariae, Kalashnikovis,catapultis grenadium armati, cum ad aedificia administrationis Paktiae contendissent, XII personas occiderunt.
quidem Mesopotamia ter, terrorista viro femina gravida occultato, nece gubernatoris temptata, XXII peregrinatoribus religionis Shiae propter duos pyrobolatores mortis voluntariae necatis, passa, Indo-Bactria bis (quidam, curru duarum rotarum utens, XV personas occidit) passa est. et erat in oppugnatione Bombayae, paene CC personis mortuis, femina mira, burkam gerens. alibi, impetus in peregrinatores Gallicos, in Mauritania cibum consumentes, factus est. erat et oppugnatio Cocktaili Molotovi in Baharina.
quidam tamen, nomine Herve Jaubert, gallicus iniuria MMMCCM subducendi accusatus, e Dubai nikabe gerenda effugere poterat.
nunc hic est quaestio nutricis, nam et in Anglia et in Hibernia cognoscitur feminas occultatas (cum infantibus pectore alitis) inopia vitaminis D, quod absorbet pellis luce solis, saepe morbum ossum pati.
(ut plura huius modi videas, scripta nomine, 'Nikabs Burkaque Sunt Minae Salutis', vide).
antea rogavi ut hae vestes turpes, insanae, societatem dividentes, terroristas scelestosque adiuvantes in locis publicis prohibeantur. cum vexatis Nabataeis, iterum rogo. quidem religio Islamica feminas non rogat ut aut nikabem aut burkam, dum salus publica rogat ut publice prohibeantur, gerant. quot plura latrocinia et casus terrorismi accident ut haec lex sensus communis in Bactria, Nabataea, Britannia et Philadelphiae feratur ?