id quod vocavi 'conversionem administrationis Obamae rapidam duramque' contra Israelem tria celera, vaticinatione digna, mala effecit. quae plus dificultatum ultra signant.
quorum primum: cum Obama erga Israelem durus esse velit, Palaestini ab Israele plura petunt. nam Kalendis Iuliis, princeps Auctoritatis Palaestinae, nomine Mahmoud Abbas, et Saed Erkat, qui potissimum condiciones fert, Israelem postulavit ut quinque unilateralia concederet:
- civitas libera Palaestina.
- fines Israelis, ponte Palaestino terrae inter Samariam Gazamque aedificato, ut erant ante Iulium anno CMMLXVII.
- fas est ut Palaestinis permittatur ut in Israelem regrediantur
- resolutio rerum permanentium status per consilium Abdullah anno MMII esse debet.
- Iudaeis in Hierosolyma Orientali Samariaque aedificare consistendum est.
quo quidem Palaestini Americanique sunt turba sperata; sed talia postulata, ut monstrat historia, solum faciunt ut minus concedere velit Israel.
quorum secundum: iussu Abbas, administratio Americana incolas Israelis iubet. ille Americanis questus est quod aedificatio viginti apartamentorum, garage aedificato subterraneo in Hierosolymae Orientalis vicinitate, nomine Shimon Hatzadik, milia et quadringenta pasuum ab urbe antiqua absente, demographiam mutaret. itaque administratio Mikailo Oreno Vashingtonem arcessito a.d.xvi Kalendas Augustas imperavit ut aedificationem terminaret.
aliqua autem historia: sionistae, vicinitate anno XCMMI terra Arabium emenda inventa, ob tumultus Arabos victoriamque Nabataeam, regionem relinquerunt. deinde quidam Amin Al-Husseini, sacerdos pro-nacistus Hierosolymae, aedificium anno CMMXXX aedificavit quae Deversorium Shepherd (haud notum Deversorium Shepherd Aegypti) tum facta est. tamen post annum CMMLXVII, incolae Israelis terram 'rem domini absentis' vocavit. quam emptam quidam Irving Moskowitz, negotiator Americanus, anno CMMLXXXV copiis securitatis finium usque ad annum MMII locavit. tum demum negotio suo, nomine 'C and M Properties', permittebatur quindecim abhinc dies ut, diversorio renovato, apartamenta in terra aedificaret.
quorum tertium: cum postulassent Civitates Confoederatae, Israel non concedere constituit, sed recensere. quidem Orenus sprevit. primus et minister Binyamin Netanyahu, confessus se petitione Americana mirari, colegas certiores fecit se non concessurum.
qui publice recusavit. cum vehementer negasset summam imperii Israelis Hierosolymae ad pugnam provocari posse: incolas in omnibus Hierosolymae partibus apartamenta emere posse, nuperque, plurimis vicinitatum Iudaearum partisque occidentalis ab Arabibus aut emptis aut locatis, se nihil fecisse. sic locutus est:
'hoc negat Arabes prohiberi apartamenta in parte urbis occidentali emere, sic Iudaei emere aut aedificare apartamenta in parte urbis orientali non prohibentur. quae sunt urbis apertae, indivisae, nullo ob religionem vel nationem separato, res.'
tandem, 'non possumus,' inquit vehementer,'accipere Iudaeis non permitti ut in omnibus partibus Hierosolymae vivant emantque. solum mihi possum describere quid accidat si quis praeponat Iudaeos in quibusdam vicinitatibus Novi Eboraci, Londinii, Lutetiae, Romae vivere non posse. enimvero futurus erat per totum mundum clamor magnus. itaque cum tali decreto in Hierosolyma consentire non possumus'.
praeterea, ministro rerum externarum, Avigdor Lieberman, eadem dicente, quidam Yuli Edelstein, minister nuntii diasporaeque, addidit postulatum Americanum mostrare quam periculum esset interesse negotiis aedificationis terminandae coloniarum: talia factura ut rogarentur ut in tota civitate Israelis omnia terminarent.
ex a.d.v Kalendas Iunias, cum administratio Obamae 'colonias' Israelis reprehendere coepisset, improviso simplex visa est. cui num necesse est rursus discere Vashingtonem, cum maximo Orientis Medii socio imperaverit, concidere? deinde maximam stultitiam re disputanda, quamquam est consensus Israelis, quod non est remota statio, sed vicinitas Hierosolymae ubi fuit praesentia sionistarum ex anno XCMMI, praestitit.
quando Obama errorem sensum renuntiabit? quantum interdum laedet?