administratio Obamae, cum rudissima periculosissimaque de rebus Arabium incolarumque Israelis faciat (id quod facit ut de erroribus maximis futuris sim anxius), consilium callidum, bonum multa laude dignum, cepit.
nam sub Kalendas Iunias, Binyaminus Netanyahu, primus Israelis minister, rogavit non ut Israel adhuc unilateralia Palaestinis concederet, sed ut civitates Arabae interessent. quo igitur quidam praecipuus legatus Americanus, nomine Georgius Mitchell, et minister Israelem defendendi, nomine Ehud Barak, usi consilia ceperunt ut civitates Arabas in negotia integrarent. deinde Idibus Iuliis, civitatis ancilla a manu, nomine Hillary Clinton, affirmavit civitatibus Arabis efficiendum esse ut hospitia meliora cum Israele facerent, ut pararent gentes ad pacem accipiendam, ut statum Israelis in regione acciperent.
uno post mense, imperator, nomine Barack Obama, dixit se sperare nos visuros non solum incolas Israelis de stimulo securitateque agentes, sed etiam palaestinos et civitates Arabas quae negotia cum Israele facere vellent. apud quidem scriptorem Consiliorum Rerum Externarum Lauram Rozen (id quod postea ab Aedibus Albis confirmatum), Obama 'epistulas ad saltem septem civitates Arabas sinusque arabi misit ut peteret ut hospitia meliora cum Israele facerent.' quae erant Baharina, Aegyptus, Nabataea, Marocum, Arabia Deserta, Regna Araba Confoederata.
quarum una epistula, ad regem Maroci Mahometum VI missa, Obama affirmavit se sperare civitates Arabas facturas ut solitudinem Israelis terminarent : potissimum Marocum in talibus consiliis ducem futurum. horum hospitiorum meliorum exempla : civitates Arabae officium negotii in Israele aperire, aeroplanos Israelis sinere per aethera ire, peregrinis Israelis permittere ut in fines Arabos veniant, facere ut duces Arabi cum ducibus Israelis conveniant, debent.
hoc autem consilium diverse acceptum. enimvero, princeps Baharinae, nomine Salman bin Hamad Al-Khalifa, omnibus suasit ut bona facerent ut adveniret pax. praeterea minister rerum externarum Nabataeae, nomine Nasser Judah, administratione ad hanc operam commissa, dixit se consiliis Americanis favere. tum quidam legatus Arabus incognitus dixit, si Israel signis de coloniis rem componeret, paucas civitates symbolis compensaturas.
subrisus astuti decreverunt ubi rex Abdullah Obamam 'vehementer vituperavit'. |
quamquam erant responsa mala, si civitates Arabae negotiis faciendis Israeli beneficia praebebunt, minime laedent 'legati pacis' rudes.
paene quidem viginti abhinc annos, in Wall Street Journal scriptis anni MCMXC, rogavi ut civitates includerentur. ibi enim potissimum notavi sic: ut Palaestini Israelem agnoscere accipereque volunt, ita Israel civitates Arabas agnoscere accipereque volunt. itaque, cum Palaestini Israelem concedere velint, Israel civitates Arabas concedere vult.
suasi ut quaestiones similes consociaremus: Israel quae vult a civitatibus Arabis petere non possunt, Palaestini quae vult ab Israele petere non possunt. proinde praeposui ut administratio Americana concessa Araba cum concessis Israelis coniungeret. cum civitates Arabae quodvis quod vult Israel dederunt, Israel- sed solum tum- in vicem Palaestinis aliquid concedere debet.
exempli causa, praeposui ut, boicoteo Arabiae Desertae rei publicae terminato, Israel plus aditus ad aquam subterraneam Palaestinis concederet. quod (sausi)civitatibus Arabis omne onus primum faciendi (ut debet esse) dat.
post longum, sterile, stultum sumptum negotiorum israeli-palaestinorum solorum, mihi placet quod civitates Arabas in negotia trahere conantur. ego cum adhuc credam, priusquam sint negotia, Palaestinos vincendos esse, civitates Arabas re implicare, equilibrio meliore facto, facit ut detrimentum sit minus probabile.