quinque abhinc annos, cum explicarem islamistas, Civitatibus Confoederatis victis, constitutionem Alcorano substituere velle, gentem non credere notavi. quae adhuc ita sunt, plurimis americanis non credentibus. itaque globo nomine Hizb-ut-Tahrir (ut plus discas, vide librum nomine 'Hizb ut-Tahrir : rebelles rerum reipublicae religionis islamicae' Zeynonis Barani) gratias ago quod heri contionem honestam habuit, et consilio terrorismi quaerenti Stephani Emersonis quoniam aderat et rettulit.
consilium quidem rebus describendis incipit:
paene trecenti in Atrium Grande Diversorii Hilton (prope Sicagum est) venerunt qui contionem Imperii Islamici, nomine 'Mors Capitalismi et Ortus Religionis Islamicae', viderent ut culpantes ideologistas partis capitalismum propter bella prima secundaque mundi, discrimen Americae subprimum, hanc violentiam Mesopotamiae Bactriaeque, egestatem mundi, inopiam cibi, usum medicamentorum, qui in interioribus urbis accidit, audirent…erat maxima securitas. copiae quidem securitatis Horti Ilicis extra diversorium stationem habebat, copiae vicinae partisque custodes magnam intra diversorium praesentiam. viri autem feminaeque, illis anticis, his posticis positis, vulgo in atrio segregatae.
tum quidam locutor, nomine Sacerdos Jaleel Abdul Razek, cum auditore incognito sic locutus est ut deliberarent utra lex in Civitatibus Confoederatis esse (vide hanc videonem) deberet:
auditor: 'legene islamica constitutionem substitues?'
Abdul Razek: 'per mundum musulmanum? ita vero'
auditor: 'itaque, si Civitates Confoederatae pars mundi musulmani sint, constitutio de medio tollatur?'
Abdul Razek: 'si Civitates Confoederatae in mundo musulmano sint, musulmanis legem islamicam volentibus, sic faciamus.'
auditor: 'et constitutio de medio tollitur.'
Abdul Razek : 'ita vero, si quae ita sint, de medio tollantur.'
quod erat demonstrandum.