ut Oriens Medius saeculo vicesimo primo intellegatur, bellum frigidum putandum est. sic in studio, nomine 'Bellum Regionis Frigidum Crescit', argumentant Yigal Carmon et tres colegarum suorum Instituti Investigandi Prelum Orientis Medii.
dux Persiae (est in latere laevo), nomine Mahmoud Ahmadineyad, cum rege Arabiae Desertae, nomine Abdullah, in Mecca anno MMV sedet. |
bellum frigidum, apud dictionarium Marriam Webster, 'certamen propter ideologias diversas, sine aut proeliis levibus aut vulgo hospitiis ruptis' est. cuius tres partes nota: ideologias diversas, nulla proelia, hospitia non rupta.
olim, ut omnes scimus, erat inter Civitates Confoederatas et Unionem Sovieticam bellum frigidum. quod ex anno MCMXLV ad annum MCMXCI diu totum per mundum duravit. secundum autem exemplum notum est bellum frigidum Arabum quod, brevius plusque regionis, ex anno MCMLVIII ad annum MCMLXX duravit. quae cum ita essent, quidam Gamal Abdel Nasser, Aegyptius rerum novarum studiosus, multa in regione, Arabibus Arabiae Desertae condiciones illius temporis servare conantibus, mutare conatus est. hoc certamen habuit fastigium in certamine terribili, nomine Bello Arabiae Felicis (MCMLXII-MCMLXX), quod Nassere mortuo solum terminavit.
discrimen ideologiarum novum nunc regionem dividit. hoc 'Bellum Orientis Medii Frigidum' voco. cuius res certamen hostilius inter duas partes explicare adiuvat.
-
pars novarum rerum studiosa sociique: Persia Syriam, Omaniam, duos globos, nominibus Hezbollah et Hamas, ducit. Turcia socius maximi momenti est. haud multum facit Mesopotamia. sed quidem paradoxice plurimae harum patriarum novarum rerum studiosae certo non sunt.
-
pars quae statum huius temporis servare vult: Arabia Deserta (rursus) Aegyptum, Nabataeam, Phoeniciam, Tunisiam, Algeriam, Marocum, plurimas civitates Arabas, Fatah ducit. Israel semi-adiutor est. nota autem Aegyptum, cum partem suam olim haberet, cum Arabia Deserta (id quod monstrat per quinquaginta annos auctoritatem minutiorem) nunc ducere.
-
aliae, sicut Libya, nihil faciunt.
haec arma anno MCMLXXIX orta cum Sacerdos Khomeini, dux Tehrane factus , valde speravit se alias regionis civitates deleturum ut versionem religionis Islamicae novarum rerum studiosae imponeret. quo mortuo anno MCMLXXXIX, cum primo decresceret, Ahmadineyade duce facto, vehementer anno MMV redintegratum est. praeterea aedificatio telorum maximae deletionis, terrorismus extensus, in Mesopotamia versari, Baharinam suam terram vocare.
bellum Orientis Medii frigidum multis signis videtur; quorum quattuor hic:
I. anno MVI, Hizbullah, cum cum exercitu Israelis pugnaret, damnaverunt complures civitates Arabae quod improviso, non modo idoneo ageret. ut responderent, scripta preli Persi affirmaverunt sacerdotes Arabiae Desertae regemque Aegypti sempiterne vituperatum iri.
II. administratio Marocensis mense Martio anni MMIX affirmavit se hospitia cum Persia terminasse quod rebus regni intoleranter interesset. quibus significat Persiam operam dare ut Sunnos in Shios convertat.
III. administratio Aegyptia XLIX socios Hizbullah mense Aprili comprehensit quod civitatem subruerent; cuius ducem Hassan Nasrallah, imperator Hizbullah, sero affirmavit pro se laborare.
IV. hospitia Turco-Israelensia decrescunt paulatim quoniam duces Ankarae, iam palam islamistiores, consiliis administrationis Israelensis obsistunt, civitatem Iudaeam vehementer vituperant, hostes invitant, arma Persiae ad Hizbullah transferunt, anti-sionismo utuntur ut exercitum Turcum secernant.
itaque, permotionibus perpetuo bello Arabo-Israelensi primo aspectu aversis, bellum Orientis Medii frigidum hostilia redigere putes. quae tamen non ita sunt. quamvis quidem Fatah Hamas oderit, cum alii alios necent, se contra Israelem tandem semper sociabunt. itidem, non inveniet Vashington neque in Arabia Deserta neque ex aliis sociis qui sibi contra Persiam faveant. sic civitates musulmanae se cum non-musulmanis contra suos non iungent.
quo latius loquar, bellum Orientis Medii frigidum res olim vicinas, nunc internationales- sicut sententias gentis Marocensis religiosas- facit. repurcussiones igitur totum per Orientem Medium sunt. sic bellum frigidum nova discrimina volatilitatemque maiorem addit in regione quae iam periculosissima mundi erat.