concilium relationum americano-islamicarum, anno MCMXCIV creatum, globus rerum reipublicae islamistus notissimus, mendacissismus, ferocissimus Americae Septentrionalis fuit. qui in praesortiis Vashingtone, consilia maleficiaque vestibuli toti Vahabisti proponit.
est de isto globo multum iudicium, cuius pars a me facta, sed, donec nunc, locutores extremistaeque omnibus historiae revelationibus superesse potuerunt. quae autem, libro hodie, nomine 'Mafia Musulmana: Intra Tartarum Secretum Qui Coniurat ut Americam Islamicam Faciat', edito, mutari possunt.
haec investigatio, a P. David Gaubatz Paulusque Sperry scripta, in labore filii illius, nomine Christophus, qui sex menses internus in praesortiis CAIR Vashingtone anno MMVIII laboravit, vulgo fundamentum habet. hoc per tempus, duodecim milibus paginarum documentorum repertis, CCC horas videonis fecit.
Christophus quidem multa, etiam consilia, pecunias, socios, controversias interiores patefacit quae celari vult globus secretus. itaque consilia secreta, quae forsitan contra leges fiant, detegit. cum sit nimium nuntii novi quem computem, animum ad unum solum attendam: labores globi interiores, ubi facta monstrant clamata mendacia simplicia esse.
quidam dux CAIR, nomine Nihad Awad, et internus speculator Christophus Gaubatz in praesortiis globi nationalibus anno MMVIII sunt. |
secunda adfirmatio: CAIR esse globum qui pecunia sola sociorum utatur. veritas : documentum contionis globi anno MMII refert eum triginta milia dollarium pecunia sociorum et millionem et septuaginta et unum milia dollarium donationibus accepisse. fere centesima igitur pars sociorum pecunia oritur.
tertia adfirmatio: CAIR favorem cuiusquam globi administrationisve externae non accipere. veritas : Gaubatz Sperryque referunt plus dimium pecuniae globi de XXIV dantibus, quorum plerique extra Civitates Confoederatas habitant. discrete: eum paene millionem de Dubai principe anno MMII accepisse ut faenus in praesortio Viae Novae Caesareae gereret. fuisse praeterea donum dimii millionis principis Arabi nomine al-Waleed bin Talal, donum centum et duodecim miliorum dollarium principis Arabi nomine Abdullah bin Mosa'ad, donum saltem trescentorum miliorum dollarium globi Arabiae Desertae nomine 'Contio Islamica', portionem millionis dollarium quartam mensae publicae islamicae auctus, saltem septendecim milia dollarium Globi Internationalis Auxilii Islamici, qui in Arabia Deserta est.
quarta adfirmatio: CAIR esse globum iurum humanorum liberum domesticumque et NAACP musulmano similem . veritas : CAIR auxilium obtulit ut globos negotii externos adiuvaret. quod, postquam quidam globus nomine 'Mundus Portuum Dubai' portus americanos timoribus securitatis anno MMVI emere non potuerat, apparuit. ut responderet, dux, cum Dubai ivissent, quibusdam negotii hominibus,'noli putare,'inquit,'quae contribuatis donationes esse, sed de modo remunerationis existimate. uti quinquaginta millionibus vobis billiones quinquaginta annos resolvet.'
dux communicationis nomine Ibrahim Hooper et Christophus Gaubatz tabernam CAIR in Contione Societatis Islamicae Americae Septentrionalis Columbi, qui in Ohio est, anno MMVIII gerunt. |
itaque manifestum rogandum est: nonne CAIR se in tabulas servus externus, legibus, scrutatione, nullo statu vectigalis deductibili implicato, referre debet ? quod nuntii libri certo implicant.
proinde credo CAIR non superfuturum. nam institutio horrida, a terroristis islamicis, multis relationibus terroristis, creata, est. cui per annos est historia longa et fide indigna, quae includit photographam texere, fabricari crimina anti-musulmana, mensuras opinionum dubias amplificare. praeterea eos qui iudicant minis basilicae terruit, relationes cum neo-nazisto gloriatus est, pecunia apud afirmationes temptavit. itaque eveniet ut multa scrutatio eum deleat.
ego, cum sit nuntius bonus, penso tamen globum qui CAIR defuncto oriatur institutionem callidiorem, honestiorem, honore digniorem futurum : et, cum operam dare continuet ut Civitatibus Confoederatis Canadaeque legem islamicam ferat, errores factaque manifesta quae, quod contra leges fiunt, CAIR labefaciunt, vitaturum. proelium igitur constitutionem servandi causa solum nunc coepit.