remne bene gerit terrorismus? id est: impetrantne terroristae?
oppugnationibus quidem terroristis frequentibus paeneque cotidianis, potissimum in Mesopotamia, Bactria, Indo-Bactria, factis, intellegitur commune terrorismum optime rem gerere. exempli causa, quidam Ehud Sprinzak, professor nuper mortuus universitatis hebraeae dixit terrorismum mortis voluntariae communem quod rem bene informe gesserit esse. tum Robertus Pape universitatis Sicagi arguit terrorismum mortis voluntariae augere quod terroristae successum cognoverint. tum demum Alan Dershowitz professor legis universitatis Harvardianae unum librorum suorum nomine 'quare rem bene gerit terrorismus' appellavit.
quidam autem Max Abrahms, socius universitatis Stanfordiensis contra sententiam arguit notando eos nimium victoriis terroristis notis sed raris studere, cum specimen multo latius (et obscurius) defectionum terrorismi non considerent. itaque Abrahms, XXVIII globis terroristis (sic ab administratione americana civitatis ex anno MMI appellatis) studens, notavit quot impetraverint.
studium, nomine 'quare rem male gerit terrorismus', invenit illos XXVIII globos, quibus essent CLII consilia diversa reipublicae, solum (id est: solum VII C consiliorum) III consecutos. quae tres victoriae sunt: Hezbollah milites pacis multinationales e Phoenicia anno MCMLXXXIV exercitumque Israelensem annis MCMLXXXV MMque expellere poterat. tigrides praeterea tamili quasdam partes Taprobanae post annum MCMXC partim vincere poterant.
alii tamen globi, etiam globus Abu Nidal, Al-Kaeda, Hamas, Aum Shirinko, Kach, Via Luminifera, cum aliquando haud multum successum consecuti sint, modo completo rem male gerere soliti erant. Abrahms igitur tria e datis concludit:
- globi guerrillae, qui milites aggredi solent, rem bene saepius globis terroristis cives aggredi solentibus, gerunt (terroristae bonam fortunam in oppugnatione Matriti anno MMIV habuerunt).
- terroristae inveniunt esse difficillimum formam administrationis nationis mutare delereve : illi quibus sunt consilia parva (sicut terram adipisci) rem melius istis consiliorum maximorum (sicut mutare administrationem) gerunt.
- non solum est terrorismus instrumentum coercitionis malum, sed etiam modus successus malus est patrimonium suum. haec egestas tandem jihadistis futuris persaudebit ne cives pyrobolis necent.
Sayyid Imam Al-Sharif |
de viris magni momenti est, exempli causa, doctus jihadistus pristinus, nomine Sayyid Imam Al-Sharif (etiam medicus Fadl), violentiam denuntiat : 'prohibemur aggredi,' inquit, 'etiamsi inimici religionis islamicae sic faciunt.'
et de plebe est propositum sententiarum mundi anni MMV, ab administratione investigationis Pew creatum, quod invenit minus musulmanorum in plurimis nationibus musulmanis pyrobolis mortis voluntariae, aliis actis terroristis, Osamae Bin Laden favere. praeterea propositum sententiarum rerum internationalium anni MMVII invenit plurimos in omnibus nationibus civibus necandis rerum reipublicae causa obsistere quod has oppugnationes anti-islamicas pensent : plurimos respondentes credere cives rerum reipublicae causa aggredi, sicut pyrobolis aut caedibus, purgari non posse.
sed globi terroristi se mutant. quorum complures- potissimum in Algeria, Aegypto, Syria- violentia relicta apud res reipublicae nunc laborant. alii labores nulla violentia faciunt : Hezbollah auxilia medicorum dat, Hamas electus est. si Ayatollah Khomeini et Osama Bin Laden primo islamismum iteraverunt, Hezbollah Hamasque gradu transitionis, primus minister Turquiae, nomine Recep Tayyip Erdogan, forsitan islamista potentissima mundi, beneficia consiliis legitimis utendi monstrat.
si autem via rerum reipublicae rem bene gerit, cur violentia islamista continuat etiamque crescit? quod non sunt semper ipso usu perdocti. Rita quidem Katz globi sapientiae nomine SITE, 'jihadistae ad,' inquit, 'proelium divinum commissi, successum non victoriis tangibilibus huius vitae sed benedictione aeterna Dei et praemiis in caelo acceptis iudicant.'
islamistae, tamen, in multis annis futuris, limitibus tandem violentiae sensis, consilia turpia viis legitimis probabile plusque consequentur. religio islamica novarum rerum studiosa nos non pyrobolis detruncandoque sed ludis, basilicis, ludis computatri, tablinis televisionis, et operis suffragiorum facillime superare potest.