confitebunturne pentago senatusque, cum investigationem contrariam (apud quendam auctorem) de castris Hood incipiant, asperam mentis islamicae veritatem?
sed, cum quidam senator nomine Josephus Lieberman (independens Conneticut et dux concilii securitatis patriae) de 'islamistis violentis' loquatur, est quo anxii de caede dealbanda a.d.iii Nonas Novembres facta fiamus ; nam est multo facilius quam de quaestionibus ideologiae hostilis paene unicae musulmanorum palam loqui.
prima quidem responsa exercitus americani, copiarum securitatis, reipublicae virorum, scriptorum, vulgo consenserunt caedem legati Hasan malam propter religionem non factam. exempli causa, Barack Obama, 'nos possumus,' inquit, 'nescire certo quid faciat ut homo tale faciat', et Evan Thomas Newsweek Hasan 'insanum' demisit.
est autem plus testimonii quod mentem Hasan islamistam, sententiam jihadistam, odium infidelium acerbum monstrat. ego facta prima in libello a.d.xxiii Kalendas Decembres scripto recensui, sed plus nuntii ex quo tempore apparuit. hic epitoma. tres testimonii partes cum tempore quod Hasan in foro medicorum Walter Reed egit incipiunt.
-
orationem medicinae superioribus et quibus XXV ministris salutis mentis mense Iunio anno MMVII. haec in foro erat pars exercitionis ultima. cum sibi de medicina loquendum esset, orationem PowerPoint L partium de 'sententiis Alcorani musulmanorum exercitus americani' habuit. quae nuntiavit talia sicut 'fit difficilius musulmanis defendere in exercitu, qui musulmanos semper proeliari videtur, praesentiam' et 'administratio patriam defendi militibus musulmanis permittere debet ut solvi ut 'obsistentes mentis' optent ut spiritus militum augeatur et adversaria disminuantur'. itaque quaedam persona ibi memorat quem ad modum, oratione terminata, 'medici superiores tristissimi visi sint.'
-
Hasan saltem quendam patientem certiorem fecit religionem islamicam animam servare posse.
-
adeo apparuerunt sententiae islamistae Hasan (ut refert 'radio publica nationalis') ut auctoritates salutis mentis Walter Reed convenerint ut deliberarent num esset insanus. e quibus unus colegas certiores fecit se anxium esse quod, si Hasan in Mesopotamiam Bactriamve mitteretur, res exercitus secretas extremistis islamicis daret. alius magna voce deliberasse dicitur num Hasan unum e suis necaret (id est notare caedem a centurione Hasan Akbar anno MMIII factam).
tum sequuntur facta Hasan cum in castris Hood esset:
-
quaedam superior, nomine legatus Naomi Surman, memoravit eum se certiorem fecisse, cum infidelis esset, fore ut, corpore laniato, in infernis arderet. alia persona praeterea refert eum dixisse fore ut infidelibus, capitibus scissis, oleum ardens in guttura funderetur.
-
Hasan, cum in salutis mentis monendae conciliis cum militibus e Mesopotamia Bactriaque regressis loqueretur, quaedam quae scelera belli essent audivit. quidem, tribus ante diebus caedem, saltem duobus e legatis superioribus, nominibus Surman et Legatus Antonius Febbo, persuadere conatus est milites reos faciendos esse.
-
Hasan nomine 'laus Deo' litteras electronicas saepe firmavit.
-
nomen primum Abduwalli, potius quam Nidal, in loco litterarum electronicarum in tabula exercitus factorum dedit. quod est nomen Arabum quod significat 'servus patroni', ubi patronus est unus e XCIX nominibus Dei. non intellegitur cur hoc fecerit, sed Abduwalli 'nomen belli', quod saepe a Palaestinis facitur, esse potuit. Yasir Arafat quidem ipsi duo: Yasir Arafat et Abu Ammar.
tandem, ceterae activitates sententias monstravit :
-
tabulas negotii coloris viridis albique nulla exercitus mentione creavit. quibus autem nomen, tum 'sollertiae salutis mentis et morum', numerus telephoni mobilis terrae Mariae, locus litterarum electronicarum AOL, et 'SoA (SWT).' SoA est compendium jihadistum significans 'miles Dei'et SWT significat Subhanahu wa-Ta'ala, aut 'Gloria ei, exultato'.
-
Hasan cum sitibus interretialibus jihadistis multis locis litterarum electronicarum nominibusque falsis locutus est.
-
duodeviginti litteras electronicas mense Decembri anno MMVIII usque ad mensem Iunium anno MMIX cuidam Anwar Al-Awlaki, qui pro globo nomine Al-Kaeda conscribit, mentem saltem duabus coniurationibus americanis aliis misit, et profugus Civitatum Confoederatarum est, tradidit. hic homo, qui dux religionis in saltem duabus meschitis, Masjid Al-Ribat Al-Islami Didacopolis et Dar Al-Hijrah extra Vashingtonem fuerat, confitetur se conscium factum esse. praetera pensat se Hasan mentem misisse et Hasan 'virum' qui 'iusta' militibus americanis necandis priusquam musulmanos in Mesopotamia et Bactria aggrederentur fecerit laudat.
-
illis in litteris electronicis Hasan Al-Awlaki rogavit ubi fas esset jihad et innocentes pyrobola mortis voluntariae necare. 'ego non,' inquit Hasan, 'possum exspectare dum me tecum in vita proxima ut de vino non-alcoholico deliberemus iungam'. quidam igitur scriptor Arabiae Felicis Hasan 'paene socium Al-Kaedae' vocat.
-
'vires sunt,' Hasan Awlaki gloriatus est, 'potestates pecuniae'. praeterea inter viginti milia et triginta milia dollarium in anno 'caritatibus' islamicis extra Civitates Confoederatas, quorum ad Indo-Bactriam iverunt, dedit.
-
Hasan, cum Palaestinus sit, mane caedis mentem jihadistam veste Indo-Bactriae gerenda monstravit.
-
Hasan alias societates non explicatas cum personis (praeter quam Awlaki) a FBI lustratis, etiam in Europa habuit.quos quidam vir 'extremistas islamicos nisi Al-Kaedae socios' vocavit.
-
Duane Reasoner Jr., socius, musulmanus conversus, duodeviginti annorum cui in religione islamica suasit Hasan, se 'musulmanum extremistam, fundamentalistam, mujahideen' qui Awlaki, Osamae Bin Laden, Talibani, Omar Abdul Rahman (sheikh caeco) et Adam Gadahn (homini americano supremissimo Al-Kaedae) palam favet.
quae igitur nullis dubiis mentem jihadistam Hasan monstrant. investigationesne tamen sibi permittent ut haec videant? sic facere significat bellum contra 'operas externas contingentes' et 'caedes hominum' in unum contra religionem islamicam rerum externarum studiosam convertere. suntne americani ad hoc parati?