mutuari verbum computatri : si Ayatollah Khomeini, Osama bin Laden et Nidal Hasan islamismum I significant, Recep Tayyip Erdogan (primus Turquiae minister), Tariq Ramadan (philosophus Helvetiae) et Keith Ellison (senator americanus) islamismum II significant. alter plus personarum necat, alter civitati occidentali ingruit.
Hussam Ayloush senatorem Keith Ellison ad conventum CAIR mense Novembri anno MMVII invitavit. |
tribus autem decadis recensitis, ubi islamismus vis magnae significationis factus est, invenitur violentiam solam raro rem bene gerere. qui enim terrorismo superfuerunt se religioni islamicae novarum rerum studiosae raro dedunt: nec post necem Anwar Sadat anno MCMLXXXI, nec post oppugnationes 9/11, nec post pyrobolas Bali anno MMII, nec post pyrobolas Madrid anno MMIV, nec post pyrobolas Amman anno MMV, nec post stipendia terrorismi quae in Israele, Mesopotamia, Bactria, Indo-Bactria acciderunt. terrorismus, quamquam stragem efficit, necat, minatur, ordinem existentem raro delet. considera hoc: si islamistae auctores procellae nomine Katrina terribilis vel megacymae anno MMIV fuissent, quid nacti essent?
violentia etiam non-terrorista ad legem islamicam adhibendam conlata haud multo rem melius gerit. revolutio (i.e. defectio magna societatis) islamistis solum uno in loco unoque tempore imperium dedit: in Persia anno MCMLXXIX. defectio praeterea militaris imperium solum uno tempore in Nubia anno MCMLXXXIX tulit. bello civili idem: in Bactria anno MCMLXLVI.
si violentia islamismi I raro ad legem islamicam applicandam rem bene gerit, consilia islamismi II per instituta operandi rem melius gerunt. nam islamistae, qui plebi facile persuadere possunt, in nationibus musulmanis sicut Marocum, Aegyptus, Phoenicia et Kuwait vis maxima obsistens sunt. et in electionibus in Algeria anno MCMLXLII, in Bengalia anno MMI, in Turquia anno MMII, in Mesopotamia anno MMV rem bene gesserunt.
qui, praefecti, paulatim legem islamicam applicare possunt. cum Mahmoud Ahmadinejad iram demonstrantium Persicorum in viis patiatur et Bin Laden se in spelunca celet, Erdogan a populo amatur, rempublicam Turquiae refacit, exemplum blandum islamistis per mundum offert.
Sayyid Imam Al-Sharif, philosophus Al-Kaedae Aegyptiacus, consiliis mutatis, nunc islamismum legitimum suadet. |
usum violentiae in libro novo contra musulmanos, etiam contra non-musulmanos condemnavit: Bin Laden et Zawahiri et suos omnium sanguinis macularum effusarum in Mesopotamia Bactriaque auctores esse, 9/11 inutile esse, nam cui bono esse si unum ex hostium aedificiis deleres et unam e patriis delerent? cui bono si unum e suis necares et mille necarent?
Sharif quidem, qui antea philosophus terrorismi erat, nunc consilia legitima suadens, multo latiorem mutationem demonstrat ; itaque, ut dicit quidam scriptor nomine Lawrence Wright, defectio manera terribili Al-Kaedae instat. alii globi islamisti, quondam violenti, potentiam islamismi legitimi videntes, vulgo violentiam in Algeria, Aegypto, Syria renuntiaverunt. quam est videre in patriis occidentalibus: sicut Ramadan Ellisonque.
(id quod voco islamismum I.V, qui et consiliis legitimis et violentis, et externis et interioribus utitur, rem bene praeterea gerit. primo hostibus ab islamistis legitimis labefactis, quisque violentus potentiam rapit. victoria Hamas Gazae demonstravit talem coniunctionem rem bene gerere : electiones anno MMVI vicerunt, tum defectionem violentam anno MMVII fecerunt. et similia in Indo-Bactria accidunt. sed in Britannia contraria forsitan accidant: violentia viam legitimam pandit.)
islamistae igitur soli, nec fascistae nec communistae, violentiam reliquerunt ut, favorem plebis nacti, versionem II creent. vitae humanae, quod hoc mores solitos libertatesque delet, etiam magis quam crudelitas versionis I forsitan ingruat.