forum Orientis Medii, ad tria mille Aegypticis milleque Saudianis interroganda a quodam globo nomine 'Pechter Middle East Polls' nuper invitatum, multum de Persia Israeleque, patriis maxime regionem dividentibus, deliberavit. eventus intersunt.
alii Aegyptici Saudianique oppugnationi Israelensi contra Persiae facilitates nucleares favent. |
Persia: respublica Persiae islamica in bello Orientis Medii frigido, administrationibus Saudianis Aegypticisque partem quae statum huius temporis servare vult ducentibus, globum novarum rerum studiosum hodie ducit. quam de telis nuclearibus anxiae sunt gentes Saudianae Aegypticaeque. 'Pechter Polls' pro foro nostro duo interrogavit: 'si administratio Persica activitates nucleares continuabit, oppugnationi Israelensi contra facilitates Persicas faves?' et 'quae cum ita sint, oppugnationi Americanae faves?'
XVII% in Aegypto oppugnationi Israelensi favent, XXV% Americanae. quarum alteri favent XXV% in Arabia Deserta, alteri XXXV%. favor oppugnationis Israelensis maior , Americanae ut putavi. affirmant quae recensitum datorum a David Pollock Institutionis Vashingtonis Rerum Orientis Medii nuper factum quod invenit plurimos- potissimum inter Saudianos- factis asperis contra activitates Persiae nucleares favere.
hi numeri implicant inter partem sextam partemque tertiam gentium duarum patriarum maximi momenti, quae in parte quae statum huius temporis servare vult inveniuntur, oppugnatione Israelensi Americanaque contra nuclearia Persiae consentire. ita autem, quamquam numerus minor neglegentia indignus, parva est ut administratio, aut Aegyptica aut Saudiana, de sociando cum oppugnatione contra Persiam dubitet. permittere potissimum copiis Israelensibus ut aethera Saudianum transeant non accipi videtur.
Israel: 'religio islamica,' rogavit forum, 'civitatem Aegypti Arabiaeve Desertae circumscribit; quae cum recta sint, civitatem Israelis Iudaeam accipis?' hic, XXVI% Aegypticorum et IX% Saudianorum 'ita vero' responderunt.
cum tabula Arabiae Desertae anno MCMXXIII demonstret, regnum modernum Arabiae Desertae complures historice diversas regiones habet. |
aliqua historia: fere XX% Palaestinorum ex anno MCMXX cum Israele in pace vivere voluerunt. quod responsum Aegypticum paulo excellit, Saudianum multo minus. natura religiosior rerum reipublicae in Arabia Deserta demonstrantur. et affirmant fontem maximam anti-Sionismi nec diutius nationalismum, sed religionem islamicam esse.
si numeros scrutamur, est haud multa variatio demographica (exempli causa, propter aetatem educationem etc.). unum tamen diversum est sexus: feminae Aegypticae magis quam homines civitatem Israelis Iudaeam accipiunt, sed contraria in Arabia Deserta. hoc nondum explicabile.
diversitates geographicae maioris consequentiae in Arabia Deserta sunt. habitantes in parte occidentali, propiores Israeli, civitatem Iudaeam multo magis quam habitanes in regionibus mediis orientalibusque accipiunt. quarum regionum habitantes margine L% oppugnationem Americanam contra Persiam magis quam habitantes in regione occidentali accipiunt. cum Orienti (Al-Ahsa) plurimi Shii timorque maximus Persiae sint, Occidens (Hijaz, Asir) statui parti liberalissimae patriae fidus est. hae variationes regionis utilitatem Arabiae Desertae videndae, non homogenosae, sed globi regionum identitatum historice diversarum demonstrant: forsitan consilia his diversitatibus in mente faciamus.
denique hi numeri fundamentum parvum, sed non leve sententiarum bonarum in patriis vulgo Occidenti Israelique hostilibus demonstrant. si hoc consilia mox probabilissime non afficiet, saltem aliquis sensus bonus monstratur quo, si satis animadvertimus, utamur ut meliora paulatim faciamus.