discordia post cladem itineris aetheris Northwest Detroito propinquantis orta, in mentem venit colloquim aeroportus Heathrow anno MCMLXXXVI.
Nizar Al-Hindawi et Ann-Marie Murphy. |
haec Murphy, ab accusatore sero 'puella rudis, stulta, Hibernica, catholica' descripta, nullis quaestionibus consilia Hindawi accepit: in Israelem per El Al a.d.xv Kalendas Maias volaret. incauta accepit impedimenta rotarum quae finem falsum duobus paene kilogramis Semtex,quod explosivum plastici potens est, habuerunt. ab eo praecipi consensit ut securitati aeroportus roganti respondere posset.
tum, re bene gesta, per securitatem aeroportus solitam transgressa, ad portum cum impedimentis pervenit: hic custos El Al eam interrogavit. reconstructione a Neil C. Livingstone et David Halevy in prelo Vashingtoniano facta, incepit rogando num ipsa impedimenta implesset. 'minime' respondit. deinde:
'cur in Israelem iter facere vis?' Murphy, praeceptorum Hindawi memor, 'otii causa,' respondit.
'tibi coniunx, Murphy?' 'minime.'
'iterne sola facis ?' 'ita vero.'
'ad terras externas antea iter fecisti?' 'minime.'
'familaresne in Israele habes?' 'minime.'
'isne eo consilio ut cuidam personae obviam eas?' 'minime.'
'huicne itineri consilium diu cepisti?' 'minime.'
'qua in Israelis parte restabis?' 'in diversorio Hilton Telavivi.'
'quantamne pecuniam habes?' 'quinquaginta libras.' (Hilton tum saltem septuaginta per noctem stetit).
'tabulamne pecuniae habes?' 'ita vero,' respondit, ei tabulam identitatis causa documentorum pecuniae ostendens.
itaque custos impedimenta misit quae magis investigarentur: sic pyrobola inventa.
hic est securitas in aeroportu Ben Gurion Israelensi. |
cum hoc manifestum videatur, arrogantia, progressismus ideologicus, liabilitas legis talia impossibilia alia in parte Occidentis facit. exempli causa, administratio itinerum in Civitatibus Confoederatis, uno post mense IX/XI, suos vetuit de 'propensitate sociorum ullius globi generis, religionis, nationis ad activitates iniuriae' generatim loqui. (risus causa, feminis investigationes securitatis aeroportus vitare volentibus suadeo ut hiyabem gerant).
peiora tamen: considera consilia rudia administrationis itinerum Americanae effecta solum paucis post horis oppugnationem Detroiti temptatam: nulli nuntii de 'via itineris neque de loco super urbes monumentaque', usu electronicorum communicationis viatoribus prohibito.viatores et in hora itineris ultima vetantur stare, impedimentis portabilibus uti conari, in gremiis 'lodices, pulvinos, sua' habere.
alii autem etiam plura fecerunt: cum spectacula itineris vetarent, luces noctu servabant et, electronicis omnibus prohibitis, viatores rogabant ut manus visibiles servarent, neve consumerent neve biberent. tam quidem malum factum est ut, ut refert Prelum Associatum, 'cum quidam minister postulasset ne quisquam legeret…essent clamores incredentes risusque'.
itaque administratio, late propter consilia, sicut Clouseau, damnata, tandem 'plus umbraculi' viatoribus ineuntibus aut e quattuordecim 'patriis curae' procedentibus addere constituit- tamquam electio aeroportus propensitatem ad pyrobolam mortis voluntariae monstret.
haec administratio 'spectaculum securitatis rude'- consilia rudia quae omnes viatores nullo discrimine tractant potius quam in periculum ire quemquam offendendi animo ad, exempli causa, religionem attendendo- creat. altera via est Israelizatio, quae, apud prelum Stellae Toronti, 'formula quae vitas membraque ita protegit ut te tantum vexet' est.
utrum spectacula rudia an salutem volumus?