ego praesidenti, cuius electioni obstiti, consilia timeo, acta pugno, consilium offerre non soleo. Obama autem administrationem nutantem salvare potest faciendo quod Civitates Confoederatas sociosque protegat.
si Obamae ingenium, natura, fama plerosque Americanos anno MMVIII cepit, illae imperfectissimae ad gubernandum anno MMIX apparuerunt. rem bene laboribus, salute, rebus externis aut parvi (exempli causa, ludi Olympici anno MMXVI) aut magni momenti (relationes cum China Iaponiaque) non gessit. quae contra terrorismum fecit terribilissima.
haec exsecutio mala fecit ut plurimum favorem in suffragriis opinionum triaque comitia maximi momenti, quorum fastigium erat in senatu in Massachusetta superari, perdiderit. itaque si Obama ad vitam praesidentiam animo ad economiam (ubi solum unus e compluribus est) attendendo revocare conatur, probabile est se rem bene non gesturum.
aliquid scaenicum sibi faciendum est ne publice rudis ideologicus diutius videatur: malo eum hoc in re in qua multum agatur, se praeficere possit, exspectationes superare possit, facere.
Barack Obama favorem amittit. |
talis occasio existit: Obama copiis Americanis imperare potest ut opus telorum nuclearium Persicum deleant.
tempus ideoneum: primo, agenturae intellegentiae Americanae decretum stultum anni MMVII retractaverunt: Persiam opus telorum nuclearia constitisse. nemo quidem, praeter duces Persicos suosque, negat Persiam operam dare ut multa tela nuclearia aedificet.
si praeterea duces, somniis apocalypticis delusi, pyrobolam nanciscentur, Oriens Medius periculosior fiet. fieri potest ut telis in regione utantur: sequetur maxima mors stragesque. tum demum telo electromagnetico, quod patriam late vastabit, Civitates Confoederatas forsitan oppugnent. sic Obama, minis nuclearibus Persicis delendis, patria protecta, nuntium ad Americae amicos hostesque mittit.
et suffragria opinionum favorem longinquum Americanum oppugnationi contra opus nucleare Persicum demonstrant:
- . tempora Angelopolis, mense Ianuario anno MMVI: LVII% Americanorum actis militaribus favent si Persia opus quod se adiuvet tela nuclearia facere continuabit.
- . Zogby Internationalis, mense Octobri anno MMVII: LII% censentium probabilium oppugnationi Americanae militari favent ut Persiam prohibeant quo minus tela nuclearia faciat. cui XXIX% obsistunt.
- . McLaughlin et al., mense Maio anno MMIX: rogatum num vi militari faverent ut facilitates telis nuclearibus oppugnatas delerent.cui LVIII% sescentorum censentium probabilium favebant, XXX% obsistebant.
- . Nuntii Vulpini , mense Septembri anno MMIX : rogaverunt num Civitatibus Confoederatis vi militari utentibus faveres ut Persia prohiberetur quo minus tela nuclearia nancisceretur. cui LXI% censentium favebant, XXVIII% obsistebant.
- . sedes investigationis Pew, mense Octobri anno MMIX : rogaverunt utrum esset maioris momenti Persiam prohibere tela nuclearia nancisci (etiam vi armisque) an bellum cum Persia vitare (etiamsi tela nuclearia facerent). quorum alteri favebant e MD respondentibus LXI%, alteri XXIV%.
facilitas nuclearis urbis nomine Qum. |
si quidem oppugnatio Americana in facilitatibus Persicis delendis constet, non mutationem administrationis speret, paucis militibus egeat et in haud multis necatis consistat. quibus oppugnatio gratior fit.
nam, ut IX/XI fecit ut censentes mensium Georgii Bush primorum dubiorum obliviscerentur, oppugnare facilitates Persicas faciet ut anni terribilis Obamae obliviscamur et res reipublicae domesticae mutentur. salutis obliviscemur, Republicani cum Democraticis laborabunt, progressivi horrescent, soluti reconsiderabunt, conservativi laetabuntur.
sed occasio faciendi boni beneque fugit. cum Persici moenia meliora faciant et opus nucleare continuent, ianua facultatis clauditur. nunc faciendum est: sin, mundus Obama duce locus multo periculosior mox fiet.
nuntii :
I. potissimum quidam Ricardus Cohen, scriptor Vashington Post, dictis meis de Obamae contraterrorismo testimonium dat.
II. mentionemne de progressivis horrescentibus feci ? oppugnationem Americanam contra facilitates Persicas nucleares non exspectaverunt : quidem libello hodie praedicato coeperunt. exemplorum causa, hic est conspectus Nuntiorum Google :