electionibus Mesopotamiae, haud ancipitibus, nuper terminatis, milites Americani pedem mense Augusto referent; itaque fas est ut rogemus quid Americani qui vectigalia solvunt XLV billionibus dollarium causa Mesopotamiae reficiendae ex anno MMIII solutorum effecerint et quid nunc faciendum sit.
legatio Americana Bagdati aedificatur. |
quod tamen vulgo perditum. primo, copiis occidentalibus e Mesopotamia mense Augusto discedentibus, sacerdotes Teherani potestatem rapere incipient. praeterea arrogantia imprudentiaque in Mesopotamia soluta est pecunia Americana. ut errores agnoscamus, spectemus operam maximi momenti Americanam, etiam legationem Bagdati.
omnia huius legationis, in occupatione Americana anno MMIV designatae, ingentia. facilitas maxima diplomatica mundi CIV campos occupat, id quod facit ut decem partibus maior secunda maxima, legatione Pechini Americana, sit, et solum paulo minor Civitate Vaticana. urbs quidem parva. cuius XI aedificia tabernas, ludos, cinemam, stationem vigilium, facilitates ludorum, electricitatis, communicationum, aquae includunt. muri quindecim pedes lati legationem protegunt. quinque milia et quingenti hic vivunt. per annum I.V billiones dollarium stat.
itaque legatio nimium dispendii, moras, aedificationem malam passa est. cum DXCII milliones stare annoque MMVII aperiri pensaretur, revera DCC milliones annoque MMIX. libellus quidem Vashington Post de laboribus novae stationis loquitur :
prima periculi signa…apparuerunt ubi coqui cenam primam in statione nova Idibus Maiis (anno MMVII) coquere conati sunt. alia rem male gesserunt. qui laborabant electricitate vulnerari coepti. tum, filis ferreis dissolventibus, odor flammae in culina ortus. quod solum quaestio prima seriei errorum aedificationis qui mox fecerunt ut aedificium, cum quaestiones filorum, rimae lignorum, odores noxii in dormitoriis essent, habitari non posset.
negotium Sauditum, quod hoc aedificavit, benigne custodes monuit ut, fenestris apertis, carbone quo odorem absorberet uterentur, sed frustra. omnes decem electricitatis stationes rimas passae quod qui aedificaverunt filo Teflon aquae usi, quod ligna tactu dissolverunt.
quamquam aedificationi malae remedium, nihil magnitudini ingenti locoque aggressivo regnum Americanum Mesopotamiae permanens significanti. legatio in terra non empta 'Zonae Viridis', zonae administrationis olim Saddam Husseino pertinentis quae Tigrem medii Bagdati tangit.
globus discriminis internationalis notat legationem ingentem a Chaldaeis significantem quis revera potestatem habeat videri. Iana C. Loeffler, auctor libri nomine aedificatio diplomaciae : aedificare legationes Americanas, addit Vashingtonem legationem pinxisse quae Chaldaeis haud multam fiduciam spemque ferat. Anna Gearan Preli Associati providet sine iniuria legationem magna celeritate elephantus albus factum iri. Gulielmus Langewiesche legationem 'carcerem' ridet.
haud autem mirabile, viri reipublicae pecunia Americana corrupti Chaldaei hoc potestatis Americanae signum amant: praesidens Chaldaeus, Ialal Talabani dicit legationem signum amicitiae magnae inter duas gentes Mesopotamiae Americaeque esse, cum minister rerum externarum Hoshyar Zebari magnitudinem ingentem plaudit: signum operae Americanae democratiae Chaldaeae esse.
ego, sex abhinc annos, affirmavi me de magnitudine legationis ingenti anxium esse: multo melius duci Chaldaeo forti potestatem dare servareque praesentiam Americanam parvam. nisi maturius efficeretur, me timere ne hoc sero condicionibus minus felicibus efficeretur. quae infelices nunc quinque mensibus futurae: legatio ingens in terra non empta medii Bagdati probabile signum arrogantiae Americanae fiet, id quod, Chaldaeis vexatis, faciet ut patria propensior ad potestatem Persicam sit.
stulta aedificata, tam serum est ut actum diplomaciae terminari non possit. tanto celerius legatio Chaldaeis traditur, Americanis ad legationem magnitudinis solitae in terra empta motis, quo meliores erunt relationes Americano-Chaldaeae futurae.