heri cum Daniel Pipes, qui unus e viris eruditissimis de islamismo id agentibus putatur, manera delectantissima locuta sum.
cum certo religionis islamicae inimicus a multis americanis musulmanis arabisque putetur, mihi dixit se usque ad MM publicissime multis occasionibus per mensem a globis spectantibus sicut quodam nomine 'concilium relationum americano-islamicarum' propter quae affirmasset scripsissetve condemnari: sed se nunc ob alios blogistas activistasque ignorari.
'haec sententiae,' inquit,'anti-islamicae per annos creverunt. multo quam anno MMI potentiores. duo, inter se pugnantes, me nec diutius animadvertunt.'
Pipes dicit, quamquam quoque de islamismo anxius sit, se blogistas 'anti-islamicos' existimare quod putent religionem scriptaque natura contra societatem Civitatum Confoederatarum diversam democraticamque et inmutabilia esse: eos ingenium non callidum in argumentum contulisse, id quod infelix cogitet. se autem quasdam metas cum personis quas 'anti-islamicissimas' vocet sortiri- exempli causa, vir reipublicae Batavae conservatissimus Geert Vilders qui immigrationem musulmanam in patriam Alcoranumque prohibere vult.
Pipes dixit se pro Vilders, qui reus est quod odium discrimenque contra musulmanos excitaverit, pecuniam exigere: necesse esse protegere libertatem orationis. se eosdem hostes cum personis sicut Vilders et novis blogistis sortiri.
'in eadem,' inquit, 'acie sumus sed eodem modo quaestionem non videmus. nam ambi operam legis islamicae imponendae in Occidente videmus, ambi obsistimus, ambi civitatem Occidentem servare volumus. nos tamen naturam quaestionis manera diversa intellegimus.'
estne tibi distinctio magni momenti?