Adam Gadahn |
'si bellatores Christiani Sionistique odii, et consulentes contra religionem Islamicam, sicut Daniel Pipes, Robertus Spencer, Mikailus Scheuer, Stephanus Emerson, et, ita vero, etiam imperator Georgius W. Bush impietatem relinquant, in religionis Islamicae lucem ingrediantur et enses contra Dei inimicos vertant, accepti fratres in religione sint'.
itaque, Al-Kaeda me ensemque meum (forsitan significet claviculum computatri) operam dare vult ut se adiuvem. sic respondeo:
noto te me rogare ut tuus socius in bello aequali fiam. ego autem religioni meae, patriae meae, humanitati meae fidus sum. operam igitur dabo ut religionem Islamicam novarum rerum studiosam, imperiosam superem et adventum religionis islamicae modernae, moderatae, tolerantis adiuvem.
Gadahn, quasi post scriptum, tres homines occidentales, nominibus Seymour Harsh, Georgius Galloway, Robertus Fisk, laudat, ut Osama Bin Laden Gulielmum Blum laudavit.