personis de pulchritudine feminea loquentibus, non est quidquam tam clarum quam tabula "Ludorum Pictorum", quae de vestibus natandi causa est, tegmenque optimam formae famaeque offert.
versio MMIX, nuper soluta, Bar Refaelem Israelis in tegmine habet. evenit ut significet Israelem post-sionistum. a fabula Yedhiot Aharonot:
Refaeli, causa tabulae egregiae dierum festarum interrogata, affirmavit se ad urbem cherubium ire habitatum. mitius in urbe cherubium prelum flavum esse quoniam tibi plus spatii daret neque impelleret neque tangeret. se credere se in Israele solum numquam habitaturam esse, igitur urbem cherubium proximis paucis annis saltem sibi futuram esse.
se contra stipendia militaria, quamquam numquam se iungeret, familiari nuptam ut delectum evaderet, non esse. conubia mox dissoluta sunt: se avidissimam serviendi copiis Israelis, se tamen non paenitere quod usui maximo esset. sic res se habere: notos aliis egere. se sperare res suas exercitum moturas esse.
sive de Israele sive de Uganda, num esse discrepantiam? sibi non esse discrepantiam. cur dulce et decorum pro patria mori esset? nonne melius Novi Eboraci? cur liberis duodeviginti annorum moriendum esset? esse stultum personas mori oportere ut in Israele habitare posset.
nunc mea verba: Refaeli vix incola Israelis sola ab externis celebrata quae novarum rerum studiosa est. Dana Internationalis, cantatrix, quae vir erat, in mentem praeterea venit.