quamquam manifestum, dicendum est:
I. haud omnes Iudaei sionistae sunt. alii credunt esse socialismum universum, alii palestinis favent, alii putant solum Deum civitatem Iudaeam creare posse aut ex anno CMMXXVII, illis, qui nihil in republica immutari volunt, primis in Israele principibus factis, spe depulsi sunt. alii palam Israelem oderunt, alii dissimulant esse eam, et astutissimi se sionistas ostendunt.
II. multi non-Iudaei sionistae sunt. nam sionismus Christianus, saeculo undevicesimo coeptus, favore multorum Americanorum maximae auctoritatis, propter Dominum Balfour et Harrisonium S Trumanem fastigium habuit. quidem, etiam hodie, ut anno MMIII dixi, 'sionistaeChristiani Americae,copiis Israelem defendentibus exceptis, civitati Iudaeae maximo bono esse possunt'.
itaque non est accuratum sumere Iudaeos Israeli favere. cui duo signa lamentabilia sunt: Iudaeis anti-sionistis, qui 'Iudaeus sum,' dicunt,'sed…', bono est, dum sionistas non-Iudaeos laedit.
Iudaei socii religionis, non globi rerum reipublicae sunt. cum de rebus reipublicae locutus es, de societate personarum sionistarum, sed non de Iudaeis loquere.