'quid meruit?' inquunt primo universi.
tum, 'cur hoc,' saltem rogant conservativi, 'fecerunt ?'
Thorbiorn Iagland, dux Concilii Praemii Nobeli Pacis, pictum Praesidentis Obamae adroganter monstrat. |
si omnia dicta multa diligentia legeris, invenies Obamam ob duas res celebrari. cum de rebus novis, de Nationibus Confoederatis, de somnio mundi liberi telorum nuclearium, de magnis tempestatis quaestionibus loquatur, contra Georgium Bush putatur.
concilium praeterea praemii sperat se Obamam deterrituram quo minus vi armisque contra Persiam utatur, nam laudatur quod vi non utatur : colloquia negotia maioris aestimari ut etiam bella difficillima resolvantur. gerrae ! cum Bush vi contra Coream Septentrionalem non uteretur, Obama colloquio in Bactria non nititur. adfirmatio autem Obamam coegere conatur non vi uti ubi potissimum necesse (i.e. Persia tela nuclearia adipisci conatur) est .
liberalibus igitur Norvegiensibus sequuntur duo : Bush aggrediuntur et Obamam comprehendunt.
provideo proinde stultitiam decreti praemii Obamam de reipublicae rebus in Civitatibus Confoederatis laesuram, nam internationalis nullarum absolutionum notus est. Mikailus quidem Steele, dux Concilium Republicani Nationalis, demonstrat Obamam ulla praemia Americana laboribus faciendis, economia gerenda, rhetorica factis adiuvanda non accepturum. exspecta te multa plura similia auditurum.